Divitiae quae verae et quae falsae. Ergo illae sunt verae divitiae, quas cum habuerimus, perdere non possumus. Et ne forte propter illas furem timeas, ibi erunt ubi nullus auferat. Audi Dominum tuum: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, quo fur non accedat 6Matth. VI, 20 . Tunc erunt divitiae, quando eas migraveris. Quamdiu in terra sunt, divitiae non sunt. Sed divitias vocat illas mundus, iniquitas vocat. Deus ideo mammona iniquitatis, quia divitias illas vocat iniquitas. Audi Psalmum: Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem; et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii sicut novellae constabilitae a juventute sua. Filiae eorum compositae, circumornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructuantia ex hoc in illud. Boves eorum crassi, oves eorum fecundae, multiplicatae in itineribus suis. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Vidisti Psalmum, qualem felicitatem descripsit: sed audi quid sit, quos proposuit filios iniquitatis. Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Ipsos proposuit, et dixit felicitatem eorum tantum super terram. Et quid adjunxit? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Sed qui dixerunt? Filii alieni, alienigenae, et non pertinentes ad semen Abrahae: ipsi dixerunt populum beatum cui haec sunt. Qui dixerunt? Quorum os locutum est vanitatem. Ergo vanum est, dicere beatos esse eos quibus haec sunt. Et tamen dicitur ab eis quorum os locutum est vanitatem. Ab ipsis dicuntur istae divitiae, quae vocantur mammona iniquitatis.