Dei gratia conversus factus est verus Cyprianus. Ecce qualem Cyprianum Christus invenit: ecce ad qualem animam percutiendam et sanandam ille eradicator et plantator accessit. Neque enim frustra dicit, Ego occidam, et ego vivere faciam; ego percutiam, et ego sanabo 7Deut. XXXII, 39 : aut frustra in futurorum figura ad Jeremiam dictum est, Ecce constitui te hodie super gentes et regna, eradicare, et effodere, et perdere, et reaedificare, et plantare 8Jerem. I, 10 . Accessit ergo ad illam animam eradicator atque plantator; et evertit veterem Cyprianum, positoque ibi fundamento ipso se, novum Cyprianum aedificavit in se, et verum Cyprianum fecit ex se. Christo enim dicit Ecclesia, Botrus cypri fratruelis meus 9Cant. I, 13 . Quando ergo ille factus est a Christo christianus, tunc vere factus est etiam a cypro Cyprianus. Christi enim bonus odor factus est in omni loco, sicut ait apostolus Paulus: qui etiam ipse destructus est persecutor, et aedificatus est praedicator. Christi, inquit, bonus odor sumus Deo in omni loco, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: aliis quidem odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem. Et ad haec quis idoneus 10II Cor. II, 15 et 16 ? Alii enim Cyprianum imitando vixerunt: alii Cypriano invidendo perierunt.