Divitiarum morbus, superbia. Accipiamus ergo et hoc: non indecorum est, nec inhonestum, nec inutile, quod Scripturae sanctae nobis commendare voluerint humiles divites. Nihil enim in divitiis tam timendum est, quam superbia. Denique apostolus Paulus hoc admonet Timotheum: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi, non superbe sapere 1I Tim. VI, 17 . Non enim divitias expavit, sed morbum divitiarum. Morbus autem divitiarum est superbia magna. Nam grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur: major animus divitiis suis, qui eas vincit, non concupiscendo, sed contemnendo. Magnus est ergo dives, qui non se ideo magnum putat quia dives est: qui autem ideo se magnum putat, superbus et egenus est; in carne crepat, in corde mendicat; inflatus est, non plenus. Utres autem duos si videas, unum plenum, alterum inflatum; in utroque eadem est magnitudo, sed non in utroque eadem plenitudo. Si attendis, falleris; si appendis, invenies: qui plenus est, difficile movetur; qui inflatus est, cito aufertur.