TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De pastoribus non oves, sed se ipsos pascentibus. Spes tota nostra quia in Christo est, et quia omnis vera et salubris gloria nostra ipse est, non nunc primum didicit Charitas vestra. Estis enim in ejus grege, qui intendit et pascit Israel 1Psal. LXXIX, 2. Sed quoniam sunt pastores, qui pastorum nomine gaudere volunt, pastoris autem officium implere nolunt; quid ad eos per Prophetam dicat, sicut lectum audivimus, recenseamus. Audite vos cum intentione, audiamus nos cum tremore.

Notes

  1. 1. Psal. LXXIX, 2