TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Paulus ex persecutore praedicator Christi. Veniat et de Saulo Paulus, de lupo agnus; prius inimicus, postea apostolus; prius persecutor, postea praedicator. Veniat, accipiat litteras a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit Christianos, vinctos adducat ad poenas. Accipiat, accipiat, proficiscatur, pergat, anhelet caedem, sitiat sanguinem: qui habitat in coelis, irridebit eum 20Psal. II, 4. Ibat enim, sicut scriptum est, spirans caedem, et propinquabat Damascum. Tunc Dominus de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? Ego sum hic, ego sum ibi: hic caput, ibi corpus. Non ergo miremur, fratres, ad corpus Christi pertinemus. Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare. Te laedis: nam Ecclesia mea persecutionibus crescit. At ille pavens et tremens: Domine, quis es tu? Et ille: Ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris. Continuo mutatus exspectat imperium: ponit invidentiam, praeparat obedientiam. Dicitur ei quid faciat. Et antequam Paulus baptizetur, loquitur Dominus Ananiae: Vade ad illum vicum, ad illum hominem nomine Saulum, baptiza illum; quia vas electionis mihi est. Vas aliquid portare debet, vas inane esse non debet. Vas implendum est: unde, nisi gratia? Ananias autem respondit Domino nostro Jesu Christo: « Domine, audivi quia homo iste multa mala fecit sanctis tuis. Et nunc litteras portat a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit viae hujus viros. vinctos adducat. Et Dominus ad illum: Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo 21Act. IX. Trepidabat Ananias, audito nomine Sauli » trepidabat famam lupi infirma ovis, etiam sub manu pastoris.

Notes

  1. 20. Psal. II, 4
  2. 21. Act. IX