Plantarium pacis.--Et excitabo eis plantarium pacis. Testamentum pacis, plantarium pacis. Germinet quod plantat Deus, et exstirpetur quod seminavit haereticus. Quod plantavit Deus de se, de Ecclesia sua; de se in coelo, de Ecclesia in terra; de se super omnes coelos, de Ecclesia per omnes terras: hoc plantavit Deus. Veni autem huc, esto in parte Donati, in sola Africa est Ecclesia: non plantavit Deus, non agnosco plantam Dei. Eradicandum est quod loqueris, non rigandum. Et excitabo eis plantarium pacis: et jam non erunt qui exterminentur fame in terra. Vere, fratres, quia fames est; quaerite et videte quantam famem patiantur: et quod pejus est, circum os habent escam, sed non manducant; prorsus quomodo aegri fastidio saepe moriuntur, non quia deest quod comedant, sed quia comedere nolunt et aversantur. Nam utique et Scripturae ista loquuntur: et hic utique et ibi sonat Psalmus, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium 55Psal. XXI, 28 . Ecce esca est posita in vasculo: si sanus esses et manducares, numquid ibi remaneres? Et jam non erunt qui exterminentur fame in terra, et jam non portabunt maledictum gentium. Vere, fratres, in tantum culmen in nomine Christi erecta est Ecclesia, ut jam confundantur omnes maledici, nec audeant maledicere. Hoc solum illis remansit, quod contra nos dicant: Quare inter vos non consentitis? Gentiles pagani qui remanserunt, non habentes quid dicant contra nomen Christi, dissensionem Christianorum Christianis objiciunt. Ergo quicumque ab haereticis transierint ad Catholicam, non habebunt hoc opprobrium gentium; nec portabunt maledictum dissensionis, quia permanent in radice unitatis, in plantatione charitatis: No portabunt maledictum.