Jurare compellens eum quem falsum juraturum credit, pejor est homicida. Scribite in cordibus vestris quod dico: Ille autem qui hominem provocavit ad jurationem, et scit eum falsum esse juraturum, vincit homicidam. Quia homicida corpus occisurus est, ille animam; imo duas animas, et ejus quem jurare provocavit, et suam. Scis verum esse quod dicis, et falsum esse quod ille dicit, et jurare compellis? Ecce jurat, ecce pejerat, ecce perit: tu quid invenisti? Imo et tu peristi, qui de illius morte te satiare voluisti.