TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Martyribus data securitas. Patientia a Deo data quomodo nostra est. Panis noster, Christus. Dominus noster Jesus Christus testibus, id est martyribus suis pro humana fragilitate sollicitis, ne forte eum confitendo atque moriendo perirent, magnam securitatem dedit, dicens, Capillus de capite vestro non peribit 1Luc. XXI, 18 . Times ergo ne pereas, cujus capillus non peribit? Si sic custodiuntur superflua tua, in quanta tutela est anima tua? Non perit capillus, qui cum tondetur, non sentis; et perit anima, per quam sentis? Sane multa dura eos passuros esse praedixit, ut praedicendo faceret paratiores, dicerentque illi, Paratum cor meum 2Psal. LVI, 8 . Quid est, paratum cor meum, nisi, Parata voluntas mea? Paratam ergo habent martyres voluntatem in martyrio: sed praeparatur voluntas a Domino 3Prov. VIII, 35, sec. LXX . Illis autem malis duris atque asperis futuris commemoratis adjecit, In vestra patientia possidebitis animas vestras 4Luc. XXI, 18, 19 . In vestra, inquit, patientia. Non enim esset patientia tua, si non ibi esset et voluntas tua. In vestra patientia: sed unde nostra? Nostrum est quod a nobis habetur, nostrum est et quod nobis donatur. Nam si non sit nostrum, non donatur. Quomodo enim aliquid donas, nisi ut ejus sit cui donas? Aperta est illa confessio: Nonne Deo subjicietur anima mea? Ab ipso est enim patientia mea 5Psal. LXI, 6 . Dicit nobis ipse, In vestra patientia. Dicamus illi et nos, Ab ipso est patientia mea. Tuum fecit donando, noli esse ingratus tibi assignando. Nonne in oratione dominica dicimus et nostrum esse quod a Deo est? Quotidie dicimus, Panem nostrum quotidianum. Jam dixisti, nostrum; et dicis, da nobis 6Matth. VI, 11 . Ecce nostrum, ecce da nobis. Illo dante fit nostrum. Si illo dante fit nostrum, nobis superbientibus fit alienum. Dicis, nostrum; et dicis, da nobis. Quid ergo tibi assignas, quod non tibi ipse dedisti? Quid enim habes quod non accepisti 7I Cor. IV, 7 . Dicis, nostrum; et, da nobis. Agnosce largitorem, confitere te accipere, ut libenter ille dignetur dare. Quid si non egeres, qui mendicas et superbus es? Annon mendicas, qui panem petis? Panis noster aeternus, Christus in Patris aequalitate; panis noster quotidianus, Christus in earne: aeternus sine tempore, quotidianus in tempore. Tamen ipse est panis qui de coelo descendit 8Joan. VI, 41 . Fortes sunt martyres, firmi sunt martyres: sed panis confirmat cor hominis 9Psal. CIII, 15 .

Notes

  1. 1. Luc. XXI, 18
  2. 2. Psal. LVI, 8
  3. 3. Prov. VIII, 35, sec. LXX
  4. 4. Luc. XXI, 18, 19
  5. 5. Psal. LXI, 6
  6. 6. Matth. VI, 11
  7. 7. I Cor. IV, 7
  8. 8. Joan. VI, 41
  9. 9. Psal. CIII, 15