TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Inimicos diligere paucorum est, sed tamen ab omnibus id praestandum. Adhuc dicitis: Quis potest? quis illud fecit? Deus illud faciat in cordibus vestris. Et ego scio, pauci illud faciunt, magni sunt qui faciunt, spirituales faciunt. Numquid tales sunt omnes in Ecclesia fideles ad altare accedentes, corpus et sanguinem Christi sumentes? numquid tales sunt omnes? Et tamen omnes dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si respondeat illis Deus: Quid a me petitis ut faciam quod promisi, quando vos non facitis quod praecepi? Quid promisi? Dimittere debita vestra. Quid praecepi? Ut et vos dimittatis debitoribus vestris. Quomodo potestis hoc facere, si non diligatis inimicos? Quid ergo facturi sumus, fratres? Ad tantam paucitatem redigitur grex Christi? Si soli illi debent dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, qui diligunt inimicos; nescio quid faciam, nescio quid dicam. Dicturus enim vobis sum: Si non diligitis inimicos vestros, nolite orare? Non audeo: imo ut diligatis, orate. Sed numquid vobis dicturus sum: Si non diligitis inimicos vestros, nolite in oratione dominica dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Puta quia dico, Nolite dicere. Si non dixeritis, non dimittuntur: si dixeritis, et non feceritis, non dimittuntur. Ergo dicendum est et faciendum, ut dimittantur.