Pretium nostrum sanguis Christi. Ne multa dicamus, ad illa quae cantavimus aliquando veniamus. Quomodo dicit Christus, Conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia? Saccus ejus erat similitudo carnis peccati. Non tibi vilescat, quod ait, saccum meum: ibi erat inclusum pretium tuum. Conscidisti saccum meum. Evasimus ad saccum istum. Conscidisti saccum meum. In passione conscissus est saccus. Quomodo ergo Deo Patri dicitur, Conscidisti saccum meum? Quomodo Patri dicatur, vis audire? Conscidisti saccum meum. Quia proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum 12Rom. VIII, 32 . Fecit enim per Judaeos nescientes, unde redimerentur scientes, et confunderentur negantes. Nesciunt enim quid boni nobis operati sunt malo suo. Suspensus est saccus, et quasi laetatus est impius. Conscidit saccum lancea persecutor, et fudit pretium nostrum Redemptor. Cantet Christus redemptor, gemat Judas venditor, erubescat Judaeus emptor. Ecce Judas vendidit, Judaeus emit, malum negotium egerunt, ambo damnificati sunt, se ipsos perdiderunt venditor et emptor. Emptores esse voluistis: quanto melius redempti essetis? Ille vendidit, iste emit: infelix commercium; nec iste habet pretium, nec iste habet Christum. Huic dico: Ubi est quod accepisti? Illi dico: Ubi est quod emisti? Huic dico: Ubi vendidisti, te decepisti. Exsulta, christiane, in commercio inimicorum tuorum tu vicisti. Quod iste vendidit et ille emit, tu acquisisti.