Ovium curam Deus ipse suscipit.--Et extraham oves meas, inquit, de ore eorum, et de manibus eorum: et non erunt eis adhuc in cibum . Hoc et in Psalmo dicitur: Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibum panis? Et non erunt eis adhuc in cibum: quoniam haec dicit Dominus Deus, Ecce ego ipse. Abstuli a malis pastoribus oves meas, monendo, ut dixi, ne quod faciunt, faciant; id est, ne quod faciunt mali pastores, faciant incautae et negligentes oves. Et quid ait? Cui dat quod illis abstulit? Forte bonis pastoribus? Non hoc sequitur. Et quid dicemus, fratres? Nonne sunt pastores boni? Nonne alio loco Scripturarum dicitur: Et constituam eis pastores secundum cor meum, et pascent eas cum disciplina 44Jerem. III, 15 , Quomodo ergo oves, quas malis pastoribus tollit, non dat bonis; sed tanquam omnino nusquam remanserint boni, dicit, Ego pascam? Petro dixerat, Pasce oves meas. Quid ergo facimus? Cum Petro commendantur oves, non ibi dixit Dominus, Ego pascam oves meas, non tu: sed, Petre, amas me? Pasce oves meas 45Joan. XXI, 17 , An forte quia modo non invenitur Petrus (jam enim assumptus est in requiem Apostolorum et martyrum), non est cui dicat securus Dominus ovium, Pasce oves meas; et quodam modo quasi necessitate descendit ad officium pascendi oves suas, non habens quibus commendet, nec tamen deserens? Hoc enim videtur sequi, Haec dicit Dominus Deus, Ecce ego ipse. Cui dicebamus, qui pascis Israel, intende; qui deducis tanquam oves Joseph, populum in Aegypto constitutum. Jam diffusus in Gentibus Israel, ipse est Joseph. Nostis enim quia migravit Joseph in Aegyptum: vendentibus fratribus factum est 46Gen. XXXVII, 28. Vendiderunt Christum Judaei: non sine causa et inter Apostolos ipse Judas venditor fuit. Coepit esse Christus in Gentibus, ibi honoratus est, ibi crevit populus ejus, non eum deserit pastor ejus. Excita, inquit, potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos 47Psal. LXXIX, 2, 3 . Plane facit, et faciet. Ait enim: Ecce ego ipse, et inquiram oves meas; et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum. Non curaverunt mali pastores: non enim suo sanguine redemerunt. Sicut visitat, inquit, pastor gregem suum in die. In quali die? Cum fuerit nimbus, et nubes: id est, et in pluvia, et in nebula. Pluvia et nebula, error saeculi hujus: caligo magna surgens de cupiditatibus hominum, et nebula valida contegens terram. Et difficile est ut non errent oves in ista nebula: sed pastor non deserit eas. Inquirit eas, penetrat nebulam oculis acutissimis, non impeditur caligine nubium: videt, undique errantem revocat: in tantum ut fiat quod dicit in Evangelio, Quae sunt oves meae, audiunt vocem meam, et sequuntur me 48Joan. X, 27 . In medio ovium dispersarum, sic inquiram oves meas, et educam eas ab omni loco quo dispersae sunt illic, in die nubis et nimbi. Quando difficile est eas inveniri, tunc ego inveniam. Crassa nebula est, pinguis nimbus est: oculos ejus nihil latet.
Sermones
Notes
- 44. Jerem. III, 15
- 45. Joan. XXI, 17
- 46. Gen. XXXVII, 28
- 47. Psal. LXXIX, 2, 3
- 48. Joan. X, 27