TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus ut humilitatis viam doceret, baptizatus et incarnatus. Praemissus est ergo Joannes, ut Dominum humilem baptizaret. Baptizari enim Dominus propter humilitatem voluit, non propter iniquitatem. Dominus Christus quare est baptizatus? Dominus Christus Dei Filius unigenitus, quare est baptizatus? Inveni quare est natus, et ibi invenies quare sit baptizatus. Ibi quippe invenies humilitatis viam, quam pede superbo non carpis: quam nisi humili pede calcaveris, ad celsitudinem, quo perducit, pervenire non poteris. Baptizatus est propter te, qui descendit propter te. Vide quantus factus sit tantillus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Non enim erat rapina, sed erat natura aequalitas Filii cum Patre. Joannes si se Christum putari vellet, illi rapina esset. Non ergo rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Erat enim, et sine rapina erat, coaeternus ab aeterno natus erat. Tamen semetipsum exinanivit formam servi accipiens 3Philipp. II, 6, 7 ; hoc est, formam hominis accipiens. Qui cum in forma Dei esset, non formam Dei accepisset: ergo cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Sic accepit quod non erat, ut non perderet quod erat. Manens Deus, hominem assumpsit. Formam servi accepit, et factus est Deus homo, a quo Deo factus est homo.

Notes

  1. 3. Philipp. II, 6, 7