De peccato in Christo quomodo damnatum peccatum.--Et de peccato damnavit peccatum in carne. De quo peccato? Quod peccatum? De peccato damnavit peccatum in carne: ut justitia legis impleatur in nobis. Jam illa justitia legis impleatur in nobis; jam illa justitia quae jubetur, impleatur in nobis per Spiritum qui adjuvat: id est, lex litterae impleatur in nobis per spiritum vitae: qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. De quo ergo peccato Dominus, quod peccatum damnavit? Video, video quidem quod peccatum damnavit, video prorsus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 8Joan. I, 29 . Quod peccatum? Omne peccatum, omne nostrum peccatum damnavit. Sed de quo peccato? Ipse non habebat peccatum: de illo dictum est, Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus 9I Petr. II, 22 . Nullum prorsus, nec trahendo, nec addendo: nullum peccatum habuit, nec originis, nec propriae iniquitatis. Originem virgo demonstrat; conversatio vero ejus sancta satis ostendit nihil eum fecisse unde dignus esset morte. Ideo ait: Ecce venit princeps hujus mundi (diabolum significans), et in me nihil inveniet. Non inveniet quare me occidat princeps mortis. Et quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, eamus hinc 10Joan. XIV, 30 et 31 . Et perrexit ad passionem mortis, mortem voluntariam, non necessitatis, sed arbitrii. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam 11Id. X, 17, 18 . Si miraris potestatem, intellige majestatem. Ut Deus loquitur, Christus loquitur.