TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ambulare secundum carnem et secundum Spiritum. Justitia legis quomodo nunc impletur. Sed quomodo justitia legis impleretur in nobis, vel quomodo impletur nobis, vel quibus nobis? Vis audire in quibus nobis? Qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Quid est, secundum carnem ambulare? Carnalibus concupiscentiis consentire. Quid est, secundum spiritum ambulare? Adjuvari spiritu in mente, et concupiscentiis carnis non obedire. Sic ergo impletur in nobis lex, impletur in nobis justitia Dei. Modo interim impletur, Post concupiscentias tuas non eas 30Eccli. XVIII, 30 . Post concupiscentias tuas, cum audis, illicitas accipe. Post concupiscentias tuas non eas, debet impleri ex voluntate nostra adjuta gratia Dei; debet impleri, Post concupiscentias tuas non eas. Quidquid enim illa concupiscentia carnis egit in nobis praeteritorum peccatorum, sive in factis, sive in dictis, sive in cogitationibus; totum deletum est sacro Baptismate: omnia debita delevit una indulgentia. Restat ergo cum carne conflictus: quia deleta est iniquitas, sed manet infirmitas. Inest, titillat delectatio illicitae concupiscentiae: pugna, resiste, noli consentire; et impletur hic, Post concupiscentias tuas non eas: quia et si quando subrepunt, et usurpant sibi oculum, aurum, linguam, volaticam cogitationem, nec sic desperemus de salute nostra. Ideo quotidie dicimus, Dimitte nobis debita nostra 31Matth. VI, 12 . Justitia, inquit, legis impleretur in nobis.

Notes

  1. 30. Eccli. XVIII, 30
  2. 31. Matth. VI, 12