Regnum Christi. Inspicienda nobis et tractanda est, charissimi, visio ista, quam Dominus demonstravit in monte. Ipsa est enim de qua dixerat: Amen dico vobis, quia sunt hic quidam de circumstantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis in regno suo 1Matth. XVI, 28 . Inde coepit lectio quae recitata est. Dum hoc dixisset, post dies sex assumpsit tres discipulos, Petrum, Joannem et Jacobum, et ascendit in montem. Ipsi tres erant quidam de quibus dixerat, Sunt hic quidam qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis in regno suo. Non parva quaestio est. Neque enim ille mons, regnum erat comprehensum. Quid est mons ei qui possidet coelum? Quod non solum legimus, sed etiam oculis cordis quodam modo videmus. Regnum suum dicit, quod multis locis appellat regnum coelorum. Regnum autem coelorum est regnum sanctorum. Coeli enim enarrant gloriam Dei. De quibus coelis dictum est continuo in Psalmo, Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 2Psal. XVIII, 4, et 5 . Quorum, nisi coelorum? Ergo Apostolorum, et omnium verbi Dei fidelium praedicatorum. Regnabunt coeli cum eo qui fecit coelos. Hoc ut ostenderetur, videte quid factum est.