Locus ex Canticis contrarius est Donatistis. Ecce tamen ut possumus, fratres, haec verba discutiamus: aderit Dominus, ut videatis ibi sanum intellectum. Primo, quod ab omnibus et imperitis facillime judicatur, verba ipsa male distinguunt: nunc audietis, nunc probabitis. Etenim sic se habet textus ipse lectionis. Sponsa loquitur ad sponsum: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas. Quod sponsa sponso dicat, quod Ecclesia Christo dicat, nec nos dubitamus, nec illi. Sed omnia verba sponsae audi. Quare verbum quod adhuc sponsae est, vis tribuere jam sponso? Omnia quae dicit sponsa, dic: tunc respondebit sponsus. Audi evidentius hanc distinctionem quam dicturus sum, non invenies aliquid plus. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Ipsa adhuc dicit, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Et vide quia adhuc ipsa dicit. Sequitur enim: Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Puto omnes peritos imperitosque discernere genus masculinum et femininum. Operta, quaero cujus generis sit: ab omni homine quaero, Masculini est, an feminini? Annuntia, inquit, mihi, quem dilexit anima mea. Quem, cum dicit, masculum alloquitur, sponsum alloquitur. Quia vero femina virum alloquitur, consequentia verba indicant, Annuntia mihi, ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta. Audi tu operta, ut fiant tibi haec aperta. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum Hucusque verba sponsae: jam incipiunt verba sponsi de manifesto, Nisi cognoveris temetipsam. Agnosce evidenter feminam. Temetipsam, o pulchra inter mulieres: nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres; exi tu in vestigiis gregum , et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum 67Cant. I, 6, 7 : non in tabernaculo pastoris. Vide quomodo comminetur sponsus: vide quemadmodum in periculo, quamvis ille dulcis, abstulit de medio blandimenta. Quam blande illa? Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Veniet enim medius dies, quando ad umbraculum concurrant pastores; et forte latebit me ubi tu pascis et ubi cubas: et volo mihi annunties, ne forte fiam sicut operta, id est, sicut occulta, et non cognita. Ego enim manifesta sum: sed ne sicut operta, sicut celata incidam super greges sodalium tuorum. Omnes enim haeretici a Christo exierunt; omnes qui facti sunt pastores mali, habentes greges suos sub nomine Christi, illius sodales fuerunt, illius convivium acceperunt. Sodales enim dicuntur, tanquam unius convivii. Latina lingua sic dicti sunt sodales, quasi simul edales, eo quod simul edant. Audi illum in Psalmo arguentem sodales malos, id est, unius convivii: Si inimicus, inquit, meus exprobrasset mihi, sustinuissem utique; et si super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo: tu vero unanimis et notus meus, dux meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos 68Psal. LIV, 13-15 . Ergo multi sodales ingrati mensae dominicae exierunt foras: mali sodales fecerunt sibi suas mensas, erexerunt altaria contra altare. In eis ista timet errare.