Cum vos, dilectissimi, ad vigilandum et orandum ipsa solemnitas sanctae hujus noctis hortetur; etiam nostrum vobis tamen solemniter debetur alloquium, ut adversus contrarias et invidas potestates rectoresque tenebrarum, velut contra nocturnas bestias, dominicum gregem etiam vox pastoralis exsuscitet. Non est enim nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sicut Apostolus dicit; id est, adversus homines mortali corpore infirmos: sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus 1Ephes. VI, 12 . Nec ideo sane diabolum et angelos ejus, quos Apostolus his verbis significat, mundi hujus existimetis esse rectores, de quo scriptum est, Et mundus per eum factus est 2Joan. I, 10 . Nam eos rectores mundi cum etiam ipse dixisset, ne quis mundum intelligeret, qui plerisque Scripturarum locis coeli et terrae nomine nuncupatur; continuo tanquam exponendo addidit, tenebrarum harum, hoc est, infidelium. Propter quod jam fidelibus dicit, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 3Ephes. V, 8 . Sunt ergo ista spiritualia nequitiae in coelestibus; non ubi sidera disposita effulgent, et sancti Angeli commorantur; sed in hujus aeris infimi caliginoso habitaculo, ubi et nebula conglobatur: et tamen scriptum est, Qui cooperit coelum nubibus 4Psal. CXLVI, 8 . Ubi et aves volitant: et tamen dicuntur volatilia coeli 5Psal. XLIX, 11 . In his ergo coelestibus, non in illa superiore tranquillitate coelestium, habitant isti nequissimi spiritus, contra quos nobis colluctatio spiritualis indicitur: ut devictis angelis malis, illo praemio perfruamur, quo Angelis bonis incorrupta aeternitate sociemur. Unde alio loco idem apostolus, cum significaret tenebrosum diaboli principatum: Secundum spiritum, inquit, mundi hujus secundum principem potestatis aeris hujus, qui nunc operatur in filiis infidelitatis 6Ephes. II, 2 . Quod ergo est spiritus mundi hujus, hoc sunt rectores mundi. Et sicut illic exposuit quid dixerit mundum, in filiis infidelitatis: sic etiam hic, cum addidit, tenebrarum harum. Et quod ibi ait, principem potestatis aeris; hoc isto loco, in coelestibus. Gratias itaque Domino Deo nostro, qui nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae 7Coloss. I, 12, 13. Ab illis ergo tenebris evangelica luce distincti, et ab illis potestatibus sanguine pretioso redempti, vigilate et orate, ne intretis in tentationem 8Matth. XXVI, 41. Nam quicumque habetis fidem quae per dilectionem operatur 9Galat. V, 6, missus est princeps hujus mundi foras a cordibus vestris 10Joan. XII, 31: sed forinsecus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret 11I Petr. V, 8. Non ergo detis locum diabolo, quacumque ex parte penetrare volenti: sed qui eum foras misit patiendo pro vobis, adversus eum habitet intus in vobis. Cum vobis ille dominaretur, fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate. Adversus tenebras earumque rectores in matre luce vigilate, et Patrem luminum de sinu matris lucis orate.
Sermones
Notes
- 1. Ephes. VI, 12
- 2. Joan. I, 10
- 3. Ephes. V, 8
- 4. Psal. CXLVI, 8
- 5. Psal. XLIX, 11
- 6. Ephes. II, 2
- 7. Coloss. I, 12, 13
- 8. Matth. XXVI, 41
- 9. Galat. V, 6
- 10. Joan. XII, 31
- 11. I Petr. V, 8