TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Charitas quantum bonum. Quale bonum est charitas ista, fratres? Quid pretiosius? quid luminosius? quid firmius? quid utilius? quid securius? Multa sunt Dei dona, quae tamen habent et mali, qui dicturi sunt, Domine, in nomine tuo prophetavimus, in nomine tuo daemonia ejecimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus. Nec respondebit ille, Non fecistis. Non enim in conspectu tanti judicis mentiri audebunt, aut jactare quae non fecerunt. Sed quia charitatem non habuerunt, respondebit omnibus illis: Non novi vos 3Matth. VII, 22, 23 . Quomodo autem habet vel exiguam charitatem, qui etiam convictus non amat unitatem? Hanc Dominus unitatem commendans pastoribus bonis, noluit multos appellare pastores. Neque enim, ut dixi jam, non erat pastor bonus Petrus, Paulus, Apostoli caeteri, et posteriores sancti episcopi, beatusque Cyprianus. Omnes hi pastores boni: et tamen ille pastoribus bonis non commendavit pastores bonos, sed pastorem bonum. Ego sum, inquit, pastor bonus.

Notes

  1. 3. Matth. VII, 22, 23