Divinae misericordiae tribuendum quod opportune acciderit nulla hominum cura. In omnibus lectionibus, quas recitatas audivimus, si animadvertit Charitas vestra primam lectionem Isaiae prophetae, quia omnia quae lecta sunt nec meminisse nec dicere possumus, recentissimum arbitror residere potuisse in cordibus vestris, quo conclusit Lector: Qui autem dediti mihi erunt, possidebunt terram, et inhabitabunt montem sanctum meum. Deinde ascendit apostolica lectio, et inde coepit: Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Procurante divina misericordia, quae nos regit, et quae nobis esurientibus escas praeparat, non solum corporum reficiendorum, propter quas oriri facit solem super bonos et malos, et pluit super justos et injustos; sed etiam propter famem cordis nostri, quam patimur in hac eremo, et morimur, nisi manna pluat: mensam ergo suam nobis praeparante Domino, nulla humana industria procurante, quod ipse novit, factum est, ut se lectiones sic sequerentur, ut in Isaia promitteretur nobis aliquid, in Apostolo autem diceretur, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei; quasi una lectio esset Prophetae et Apostoli. Quid enim ait Apostolus? Has ergo promissiones habentes, charissimi: et ibi non est dictum quas promissiones, non quia non ibi sunt; sed quia non inde coepit lector: et tanquam quaerebat animus auditoris, de quibus promissionibus dicat Apostolus, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Magnum enim negotium nobis imponitur, et non parvus labor, mundare nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus: et nemo suscipit hunc laborem, nisi audiat promissionis mercedem. Cum ergo laborem mundationis carnis et spiritus nemo suscipiat, nisi praemio invitatus; nescio quomodo factum est ut Lector ab indictione laboris inciperet, et a promissione mercedis non inciperet. Sed Deus noluit fraudare auditorem intentum. Si forte dubitabat suscipere laborem mundationis carnis et spiritus, qui non audierat mercedem, armet se ad principium lectionis apostolicae: promissiones autem si quaerit, attendat ad finem lectionis propheticae. Ubi enim finivit prophetica lectio, ibi est promissio: unde coepit Apostoli lectio, ibi est operis indictio.