TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Spiritus sancti magnum munus post Christi ascensionem. Non autem esset meritum grande credentium et beatitudo gloriosa, si semper Dominus in resuscitato corpore humanis oculis appareret. Spiritus ergo sanctus hoc magnum munus attulit credituris, ut eum quem carnalibus oculis non viderent, a carnalibus cupiditatibus mente sobria et spiritualibus desideriis ebria suspirarent. Unde et ille discipulus, qui se dixerat non crediturum, nisi cicatrices ejus manu tetigisset, cum contrectacto corpore Domini quasi evigilans exclamasset, Dominus meus et Deus meus! ait illi Dominus, Quia vidisti me, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt 9Joan. XX, 25-29 . Hanc beatitudinem Spiritus sanctus paracletus attulit, ut ab oculis carnis servi forma remota, quam de virginis utero accepit, in ipsam Dei formam, in qua Patri aequalis etiam cum in carne apparere dignatus est permansit, purgata mentis acies tenderetur: ut eodem Spiritu repletus Apostolus diceret, Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus 10II Cor. V, 16 . Quia et carnem Christi non secundum carnem, sed secundum spiritum novit, qui virtutem resurrectionis ejus, non palpando curiosus, sed credendo certus agnoscit: non dicens in corde suo, Quis ascendit in coelum? hoc est Christum deducere; aut, Quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere. Sed prope est, inquit, verbum in ore tuo, quia Dominus est Jesus: et si credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem 11Rom. X, 6-10 . Haec, fratres, Apostoli verba sunt, ipsius sancti Spiritus sancta ebrietate ructuantis.

Notes

  1. 9. Joan. XX, 25-29
  2. 10. II Cor. V, 16
  3. 11. Rom. X, 6-10