TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vita haec mors verius quam vita. Vera vita nonnisi aeterna. Recordamini nobiscum, dilectissimi fratres, dixisse Apostolum, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem 1II Cor. V, 6, 7 . Dominus enim noster Jesus Christus, qui ait, Ego sum via, et veritas et vita 2Joan. XIV, 6 , ambulare nos voluit et per seipsum et ad se ipsum. Qua enim ambulamus, nisi per viam? Et quo ambulamus, nisi ad veritatem et ad vitam, vitam scilicet aeternam, quae sola vita dicenda est? Nam ista vita mortalis, in qua nunc sumus, ex illius vitae comparatione mors esse convincitur; quae tanta mutabilitate variatur, et nulla stabilitate firmatur, et cursu brevissimo terminatur. Et ideo Dominus illi diviti, qui ei dixerat, Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar? respondit, Si vis venire ad vitam, serva mandata 3Matth. XIX, 16, 17 . Erat utique in aliqua vita; neque enim cadaveri, et non viventi homini loquebatur. Sed quia ille de consequenda vita aeterna quaesiverat, non ait Dominus, Si vis venire ad vitam aeternam; sed, Si vis, inquit, venire ad vitam, serva mandata: videlicet hoc intelligi volens, quoniam quae vita aeterna non est, nec vita dicenda est; quia vera vita nonnisi aeterna est. Hinc et Apostolus, cum eleemosynarum consilium dandum divitibus admoneret, Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 4I Tim. VI, 18, 19 . Quam dixit veram vitam, nisi aeternam vitam, quae sola vita dicenda est, quia sola beata est? Nam utique illi divites, quibus praecipiendum esse dicebat ut apprehenderent veram vitam, in abundantia divitiarum habebant istam vitam: quam tamen Apostolus si veram vitam esse judicaret, non diceret, Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam: nihil aliud admonens, nisi non esse veram vitam divitum; vitam, quae ab stultis non solum vera, sed etiam beata nominatur. Quomodo autem beata est, quae vera non est? Non ergo beata vita est, nisi vera vita; nec vera vita est, nisi aeterna vita, quam divites intelliguntur per quaslibet delicias nondum tenere; et ideo per eleemosynas admonentur apprehendere: ut in fine audiant, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Nam quia ipsum regnum aeterna vita est, paulo post consequenter idem Dominus ostendit dicens: Ibunt illi in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam 5Matth. XXV, 34, 35, 46 .

Notes

  1. 1. II Cor. V, 6, 7
  2. 2. Joan. XIV, 6
  3. 3. Matth. XIX, 16, 17
  4. 4. I Tim. VI, 18, 19
  5. 5. Matth. XXV, 34, 35, 46