Tertia petitio.--Fiat voluntas tua. Si non illud tu dicas, non faciet Deus voluntatem suam? Memento quod in symbolo reddidisti: Credo in Deum Patrem omnipotentem. Si omnipotens est, cur oras ut fiat voluntas ejus? Quid est ergo, Fiat voluntas tua? Fiat in me, ut non resistam voluntati tuae. Ergo et hic pro te oras, et non pro Deo. Fiet enim voluntas Dei in te, etsi non fit a te. Nam et quibus dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, fiet in illis voluntas Dei, ut justi et sancti accipiant regnum: et quibus dicturus est, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 7Matth. XXV, 34, 41 ; fiet in illis voluntas Dei, ut mali damnentur in ignem sempiternum. Aliud est, ut fiat a te. Ut ergo fiat in te, non sine causa oras, nisi ut bene sit tibi. Sive ergo bene sit tibi, sive male sit tibi, fiet in te: sed fiat et a te. Quare ergo dico, Fiat voluntas tua in coelo et in terra: et non dico, Fiat voluntas tua a coelo et a terra? Quia quod fit a te, ipse facit in te. Nunquam fit a te, quod non ipse facit in te. Sed aliquando facit in te, quod non fit a te: nunquam autem aliquid fit a te, si non facit in te.