TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lex sine gratia. Sed de lege praesumis, quia data est tibi lex, et datum est tibi praeceptum. Bonum est tibi ut Spiritus te vivificet, ne littera occidat. Volo ut velis; sed non sufficit ut velis. Adjuvandus es ut plene velis, et impleas quod velis. Nam vis videre quid valeat sine Spiritu adjuvante littera jubens? Ibi dixit. Cum dictum est, Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum; continuo subjunxit, Virtus autem peccati lex 19I Cor. XV, 54-56 ? Quid est, Virtus peccati lex? Non mala jubendo, vel bona prohibendo: imo vero mala prohibendo, et bona jubendo. Virtus autem peccati lex: quia, Subintravit, inquit, lex ut abundaret delictum. Quid est, ut abundaret delictum? Quia ubi gratia non erat, auxit prohibitio desiderium: et cum quasi de propria praesumitur virtute, factum est grande vitium. Sed quid fecit gratia? Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia 20Rom. V, 20 . Venit Dominus: totum quod de Adam traxisti, totum quod tuis pravis moribus addidisti, totum dimisit, totum delevit; orationem docuit, gratiam promisit; certamen indixit, laboranti subvenit, victorem coronavit, Itaque, inquit Apostolus, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, Nam quando non prohibebaris, erat; sed non apparebat. Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione igitur accepta, peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit 21Rom. VII, 7-13 . Ecce quid est, Littera occidit 22II Cor. III, 6 .

Notes

  1. 19. I Cor. XV, 54-56
  2. 20. Rom. V, 20
  3. 21. Rom. VII, 7-13
  4. 22. II Cor. III, 6