TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc nobis resurrectione praestandum, quod in Christo praecessit. Caro sanguis pro corruptione. Sed quia de resurrectione corporis agebat; nam ita proposuerat: Sed dicit aliquis, Quomodo resurgunt mortui 33I Cor. XV, 35 ? quo autem corpore veniunt? et propterea dixerat, Primus homo de terra terrenus, secundus homo, de coelo. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes: ut hoc speremus in nostro corpore futurum, quod in Christi corpore praecessit; atque hoc quanquam nondum reipsa percepimus, interim fide teneamus. Ideo subjunxerat, Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est. Ne ad talia nos resurrecturos crederemus, qualia secundum primum hominem corruptibiliter agebamus, subjecit statim: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt. Atque ostendere volens quid dixerit carnem et sanguinem, quia non ipsam speciem corporis, sed corruptionem significat nomine carnis et sanguinis, quae corruptio tunc non erit. Corpus enim sine corruptione, non proprie dicitur caro et sanguis, sed corpus. Si enim caro est, corruptibilis atque mortalis est: si autem jam non moritur, jam non corruptibilis; et ideo sine corruptione manente specie, non jam caro, sed corpus dicitur: et si dicitur caro, non jam proprie dicitur, sed propter quamdam speciei similitudinem. Sicut possumus forte propter eamdem similitudinem, etiam Angelorum carnem dicere, cum sicut homines apparuerunt hominibus; cum essent corpus, non caro: quia corruptionis indigentia non inerat. Quia ergo possumus secundum similitudinem carnem appellare etiam corpus quod jam non corrumpitur, secutus sollicitus Apostolus exponere voluit quid dixerit carnem et sanguinem; quia secundum corruptionem hoc dixit, non secundum speciem: et subjecit statim, Neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit: tanquam diceret, Quod dixi, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; hoc dixi, quoniam corruptio incorruptionem non possidebit.

Notes

  1. 33. I Cor. XV, 35