Petro Ecclesiae unitatem significanti oves a Christo commendatae. Cur ter interrogatus Petrus de suo amore. Merito etiam post resurrectionem Dominus ipsi Petro oves suas commendavit pascendas. Non enim inter discipulos solus meruit pascere dominicas oves: sed quando Christus ad unum loquitur, unitas commendatur; et Petro primitus, quia in Apostolis Petrus est primus. Simon Joannis, inquit Dominus, amas me? Respondit ille, Amo. Et iterum interrogatus, iterum respondit. Et tertio interrogatus, et tanquam illi non credatur, contristatur. Sed quomodo ei non credebat, qui cor ejus videbat? Denique post illam tristitiam sic respondit: Domine tu scis omnia, tu scis quia amo te. Non enim qui omnia scis, hoc solum nescis. Noli tristis esse, Apostole; responde semel, responde iterum, responde tertio. Ter vincat in amore confessio, quia ter victa est in timore praesumptio. Solvendum est ter, quod ligaveras ter. Solve per amorem, quod ligaveras per timorem. Et tamen Dominus semel, et iterum, et tertio, oves suas commendavit Petro.