TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mundus persequens mundum. Quis est mundus qui persequitur? De quo nobis dicitur, Nolite diligere mundum, et ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo. Quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem perficit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum 10I Joan. II, 15-17 . Ecce ambos mundos dixi, et persequentem, et quem persequitur. Quis est mundus persequens? Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est: et mundus transit. Ecce iste est mundus persequens. Quis est mundus quem persequitur? Quisquis fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum.

Notes

  1. 10. I Joan. II, 15-17