TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Profundum crucis. Haec ut possimus, flexit genua sua pro nobis Apostolus, utique ideo ut detur nobis. Terret enim et Evangelium: Vobis datum est scire mysterium regni, illis autem non est datum. Qui enim habet, dabitur ei. Quis autem habet cui dabitur, nisi cui datum est? Qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo 5Matth. XIII, 11, 12 . Quis autem non habet, nisi cui non est datum? Quare ergo illi datum est, et illi non est datum? Non me piget dicere, hoc est profundum crucis. De profundo nescio quo judiciorum Dei, quae perscrutari contemplarique non possumus, procedit omne quod possumus. De profunditate, inquam, nescio qua judiciorum Dei, quae inscrutabilia contemplari non possumus, perscrutari non valemus, procedit omne quod possumus. Quod possum, video: unde possim, non video; nisi quia et hoc hactenus video, quod novi esse a Deo. Quare autem illum, et non illum: multum est ad me, abyssus est, profundum crucis est; admiratione exclamare possum, disputatione demonstrare non possum. Quid possum exclamare de ista profunditate? Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Gentes illuminantur, Judaei excaecantur. Quidam parvuli sacramento Baptismatis abluuntur, quidam vero parvuli in morte primi hominis relinquuntur. Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae! Et sequitur: Vir imprudens non cognoscit, et stultus non intelligit haec 6Psal. XCI, 6, 7 . Quid non intelligit stultus et imprudens? Quia vel profundum est. Nam si stultus non intelligit, et sapiens intelligit, non est nimis profundum. Sed si sapiens intelligit quia profundum est, stultus non intelligit quia vel profundum est.

Notes

  1. 5. Matth. XIII, 11, 12
  2. 6. Psal. XCI, 6, 7