TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justi omnes hac in vita et mali sunt et boni. Non dubito audire velle Charitatem vestram, quinam isti sunt, de quibus alloquens disputavi, ut foris non quaerant bonos, intus tolerent malos. Si omnes mali sunt intus, quos sum allocutus? Si autem omnes boni sunt intus, quos monui ut tolerent malos? Prius ergo adjuvante Domino, de hac quaestione ut possumus, exeamus. Bonum si perfecte liquidoque perpendas, nemo bonus nisi unus Deus. Habes apertissime Dominum dicentem, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus 2Matth. XIX, 17 . Quomodo ergo nuptiae illae habent bonos et malos, si nemo bonus nisi unus Deus? Primo scire debetis, secundum quemdam modum omnes nos esse malos. Prorsus secundum quemdam modum omnes mali sumus: secundum autem quemdam modum, non omnes boni sumus. Possumus enim nos Apostolis comparare? quibus ipse Dominus ait, Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris. Si consideremus Scripturas, unus ibi erat malus inter duodecim Apostolos, propter quem Dominus ait quodam loco, Et vos mundi estis, sed non omnes 3Joan. XIII, 10 . Allocutus tamen in commune omnes ait, Si vos cum sitis mali. Audivit hoc Petrus, audivit Joannes, audivit Andraeas, audierunt caeteri omnes undecim Apostoli. Quid audierunt? Vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se 4Matth. VII, 11 ? Audito quod mali essent, desperaverunt: audito quod Deus in coelis esset pater ipsorum, respiraverunt. Cum sitis, inquit, mali: quid ergo debetur malis, nisi supplicium? Quanto magis, inquit, Pater vester, qui in coelis est? quid debetur filiis, nisi praemium? In nomine malorum, metus poenarum: in nomine filiorum, spes haeredum.

Notes

  1. 2. Matth. XIX, 17
  2. 3. Joan. XIII, 10
  3. 4. Matth. VII, 11