Pelagianista. Pelagianista restat, non ex haeresibus omnibus, sed eis quas pro parvo tempore commemoravi. Jam enim dixi, Quis numerat tot pestes? Quid dicis, Pelagianista? Audite quid dicit. Videtur confiteri Christum in carne venisse: sed discussus invenitur negare. Christus enim in carne venit, quae similitudo esset carnis peccati, non esset caro peccati. Apostoli verba sunt: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati 8Rom. VIII, 3 . Non in similitudinem carnis, quasi caro non esset caro; sed in similitudinem carnis peccati, quia caro erat, sed peccati caro non erat. Iste autem Pelagius et caeteram carnem omnis infantis carni Christi conatur aequare. Non est, charissimi. Non pro magno commendaretur in Christo similitudo carnis peccati, nisi omnis caetera caro esset caro peccati. Quid ergo prodest, quia dicis Christum in carne venisse, et omnium infantium carni eum conaris aequare? Et tibi hoc dico quod Donatistae: Non est ipse. Ecce video Ecclesiam matrem testimonium reddentem ipsis uberibus suis. Accurrunt matres cum parvulis filiis, ingerunt Salvatori salvandos, non Pelagio damnandos. Mater quaelibet mulier pietate currens cum parvulo filio dicit: Baptizetur, ut salvetur. Pelagius contra: Quid salvetur? Non est quod in eo salvetur; nihil habet vitii, nihil ex traduce damnationis attraxit. Si aequalis est Christo, quare quaerit Christum? Ecce dico tibi: Sponsus Filius Dei qui venit in carne, salvator est et majorum et minorum, salvator est et grandium et infantium, et ipse est Christus: tu autem dicis salvatorem Christum majorum, non minorum: non est ipse. Si non est ipse, negas et tu Christum in carne venisse.