TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Noli dicere tibi, quando forte luxurianter aliquid vis agere: Uxorem non habeo, facio quod volo; non enim post uxorem meam pecco. Jam nosti pretium tuum, jam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas; imo quem manduces, quem bibas. Abstine te a fornicationibus. Ne forte mihi dicas: Ad fornicem vado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo: nec illud praeceptum violo, quo dictum est, Non moechaberis; quia uxorem nondum habeo, nec post illam aliquid facio: nec illud praeceptum violo, ubi dictum est, Non concupisces uxorem proximi tui. Qui ad publicam vado, in quod praeceptum incurro? Non invenimus chordam, quam tangamus? non invenimus chordam? Quo nervo ligemus fugitivum istum? Non fugiat, habet unde ligetur: sed amet, et non erit ligamentum, sed ornamentum. Non enim ligamentum, sed ornamentum in ipsis decem chordis invenimus. Decem enim praecepta ad duo illa referuntur, sicuti audivimus, ut diligamus Deum et proximum: et duo illa ad unum illud. Unum est autem, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris 14Tob. IV, 16 . Ibi continentur decem, ibi continentur duo.

Notes

  1. 14. Tob. IV, 16