Mali inter bonos. Et hesterno die et hodie, loquente Domino nostro Jesu Christo, parabolas seminantis audivimus. Qui adfuistis heri, recordamini hodie. Heri lectum est de illo seminante qui cum semina spargeret, aliud cecidit in viam, quod aves collegerunt; aliud in petrosis locis, quod aestu exaruit; aliud inter spinas, quod suffocatum est, et fecundari non potuit; aliud in terram bonam, et attulit fructum centenum, sexagenum, tricenum 1Matth. XIII, 3-23. Hodie autem aliam parabolam rursus Dominus de seminante narravit, qui seminavit bonum semen in agro suo. Dormientibus hominibus venit inimicus, et superseminavit zizania. Quando herba erat, nondum apparebat: ubi coepit fructus boni seminis apparere, ibi etiam zizania claruerunt. Offensi sunt servi patrisfamilias, videntes in bona segete multa zizania, et voluerunt eradicare, et permissi non sunt: sed dictum est eis, Sinite utraque crescere usque ad messem. Exposuit autem etiam Dominus Jesus Christus istam parabolam: et boni seminis seminatorem se esse dixit, seminatorem zizaniorum inimicum hominem diabolum ostendit; tempus messis, finem saeculi; agrum suum, totum mundum. Sed quid ait? In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania ad comburendum ea, triticum autem meum recondite in horreo. Quid festinatis, inquit, servi zelo pleni? Videtis zizania inter frumentum, videtis malos christianos inter bonos; eradicare vultis malos: quiescite, non est tempus messis. Veniat, et frumentum vos inveniat. Quid stomachamini? quid aegre toleratis malos permixtos bonis? In agro vobiscum esse possunt, in horreo non erunt.