Praepositis munus impositum. Votum pii pastoris. Quam terribiliter locutus est per prophetam Ezechielem, credo adhibuistis aurem, credo audistis quemadmodum dixerit, Ad domum Israel mittam te, non ad populum altioris linguae te mittam. Populus autem ille nolent audire te, quia nolunt audire me 4Ezech. III, 5-7 . Quid ostendit, nisi quia ipse Deus per Prophetam loquebatur? Quia vero in ipsis verbis propheticis nos maxime territi sumus, id est, praepositi quos posuit loqui ad populum suum, prius in illis verbis videmus faciem nostram. Demonstratum est enim nobis, sonante lectore; quasi speculum ubi nos inspiceremus; et inspeximus nos: inspicite vos. Ecce ego facio, quod ibi audivi. Si non discreveris, inquit, justum, si non dixeris peccatori, Morte morieris, et ostenderis illi ut recedat ab iniquitatibus suis; ipse quidem in peccatis suis morietur, sanguinem autem ejus de manu tua exquiram. Si autem dixeris, et ille contempserit, et non obedierit; ille in sceleribus suis morietur, tu autem animam tuam liberabis 5Id. XXXIII, 8, 9 . Dico vobis, libero animam meam. In magno enim sum, non periculo, sed exitio constitutus, si tacuero. Sed cum ego dixero, et implevero officium meum, vos jam attendite periculum vestrum. Quid autem volo? quid desidero? quid cupio? quare loquor? quare hic sedeo? quare vivo? nisi hac intentione, ut cum Christo simul vivamus? Cupiditas mea ista est, honor meus iste est, gloria mea ista est, gaudium meum hoc est, possessio mea ista est. Sed si non me audieritis, et tamen ego non tacuero, animam meam liberabo. Sed nolo salvus esse sine vobis.