TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Castitatem in aliis impudici vel ipsi amant. Si vis videre quomodocumque spiritualem pulchritudinem pudicitiae, si habes ad illam qualescumque oculos, exempli gratia aliquid tibi propono: ipsam amas in conjuge tua. Noli ergo odisse in aliena, quod amas in tua. Quidnam amas in tua? Utique castitatem. Hanc odisti in aliena, quam amas in tua: hanc odisti in aliena, cum qua concumbendo ejus vis perdere castitatem. Quod amas in tua, hoc vis interficere in aliena? Quod amas in tua, hoc vis perdere in aliena? Quomodo habebis orationem pietatis, homicida castitatis? Serva ergo in aliena, quod servari cupis in tua: ipsam castitatem potius dilige, quam carnem. Sed forte existimas te amatorem esse carnis uxoris tuae, non castitatis. Sordida quidem cogitatio; sed non te dimitto sine exemplo. Ego enim puto quod castitatem plus ames in conjuge tua, quam carnem. Sed ut te absolutissime ostendam amatorem esse castitatis magis quam carnis, hanc amas in filia tua. Quis hominum est qui non filias suas castas esse velit? quis hominum est qui non filiarum suarum congaudeat castitati? Numquid et ibi carnem amas? numquid concupiscis corpus pulchrum, ubi exhorrescis incestum? Ecce probavi te amatorem esse castitatis. Si ergo amatorem castitatis ostendi te, quid te offendisti, ut non illam ames in te? Ecce habes compendium, ama in te quod amas in filia tua: ama hoc in uxore aliena; quia et filia tua uxor erit aliena. Ama ergo et in te castitatem. Si uxorem alienam amaveveris, non continuo habebis: si castitatem amaveris, mox habebis. Ama ergo castitatem, ut habeas aeternam felicitatem.