Conclusio. Hucusque de lectione evangelica, quae pertinet ad resurrectionem Domini, quam scripsit Joannes evangelista, sermonem fecisse suffecerit: propterea quia legendae erunt aliae lectiones ipsius Evangelii Joannis de ipsa resurrectione Domini. Nemo enim de resurrectione ejus copiosius narravit quam sanctus Joannes, ita ut uno die legi non possit: sed legitur et alio, legitur et tertio, quousque finiatur quidquid et Joannes sanctus de Domini resurrectione scripsit.