TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sentinare, debita debitoribus nostris dimittendo. Sententia ista sic est in corde hominis, quomodo cadus, unde sentinatur navis in pelago. Non potest enim nisi aquam admittere per rimas compaginis suae. Paulatim tamen adhibendo tenuem liquorem, facit multam collectionem, ita ut si non exhauriatur, navem opprimat. Sic et in ista vita habemus quasdam mortalitatis fragilitatisque nostrae rimulas, per quas intrat peccatum de fluctibus hujus saeculi. Arripiamus, tanquam sitellam, istam sententiam, ut sentinemus, ne demergamur. Dimittamus debita debitoribus nostris, ut dimittat nobis Deus debita nostra. Per hanc sententiam (si fiat, ut vere dicatur) exhauris quidquid influxerat. Sed cautus esto: adhuc enim in mari es. Nam cum hoc semel feceris, non sufficit, nisi perveneris trajecto isto mari ad illam patriae soliditatem et firmitatem, ubi nullis fluctibus quatiaris, nec dimittas quod in te non admittitur, nec tibi dimitti velis quod non admittis.