TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Salvator Christus Jesus. Paulus primus peccator, quia caeteris persecutoribus crudelitate superior. Pro supplicio debito salus ipsi reddita. Medicus Christus artis suae vim in Pauli curatione commendavit. Vide ipsum Apostol.................... et omni acceptione dign. ............... in mundum peccatores. .............. quorum primus ego sum. Christus, inquit, Jesus, id est Christus Salvator. Hoc est enim latine Jesus. Nec quaerant grammatici quam sit latinum, sed Christiani quam verum. Salus enim latinum nomen est. Salvare et salvator non fuerunt haec latina antequam veniret Salvator: quando ad latinos venit, et haec latina fecit. Ergo Christus Jesus, Christus Salvator, venit in mundum. Et quasi quaereremus, Quare? Ait, Peccatores salvos facere. Ideo Jesus venit. Nam sic ipsum nomen etiam interpretatum et expositum quodam modo in Evangelio legimus: Vocabunt nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 11Matth. I, 21 . Sermo igitur omni acceptione dignus, credulitate dignus: id est, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Non quia prior peccavit, sed quia caeteris plus peccavit. Quomodo dicimus in artibus medicum primum, multis aetate inferiorem, sed arte superiorem; fabrum primum, architectum primum: solemus ita loqui. Sic se Apostolus appellavit peccatorem primum. Nemo enim est gravius Ecclesiam persecutus. Ergo peccatoribus, ad quos venit Jesus, si quaeras quid debebatur, non invenis quid peccatoribus deberetur, nisi supplicium. Si quid deberetur quaeris, supplicium est: si quid redditum sit quaeris, salus est: pro supplicio salus. Debebatur supplicium, reddita est salus: debebatur poena, reddita est corona. Nihil debebatur Paulo prius Saulo, primo peccatori, crudelitate caeteros superanti, nihil ei debebatur, nisi supplicium, magnumque supplicium; et vocatur de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris 12Act. IX, 4 ? Coercetur, ut parcat, ut ei parci possit. Mutatur lupus in ovem: parum est, in ovem; imo in pastorem. Superna voce occiditur et vivificatur, percutitur et sanatur. Prosternitur persecutor, erigitur praedicator. Quae ista gratia, nisi gratia? Quid enim boni meriti praecessit? Gratia vocatur, quia gratis datur. Venit, inquit, Jesus in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum. Numquid posset tunc dicere, Reddet mihi Dominus in illa die justus judex? Si primo peccatori reddet Dominus in illa die justus judex, quid reddet, nisi quod primo peccatori debetur, magnum supplicium, poena aeterna? Hoc prius debebatur, nec redditum est. Ideo, inquit, misericordiam consecutus sum. Non debitum accepi: sed misericordiam consecutus sum primus peccator, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 13I Tim. I, 15, 16 . Quid est, ad informationem? Ut quilibet sceleratus, quilibet facinoribus involutus, non desperet veniam, quam accepit Saulus. Medicus magnus, hoc est Jesus, medicus magnus, ad regionem veniens languidorum, unde medicina ejus diffamaretur, talem sibi curandum elegit, de quo multum desperabatur. Talis ergo modo, qui prius talis, dicit: Jam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Tu eras ille qui currebas per praeceps, qui Christianos trahebas ad mortem, qui cum lapidaretur Stephanus, ut in omnium manibus lapidares, omnium vestimenta servabas? tu eras ille? Ego, inquit, eram, sed non sum. Quare eras, et non es? Quia misericordiam consecutus sum. Accepisti ergo, Paule, quod non tibi debebatur. Dic jam securus quid tibi debeatur, dic jam. De caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Quam fidenter exigit debitum, cui donatum est non debere supplicium. Dic jam Domino tuo, dic securus, dic certus, dic fiducia plenissimus: Ego eram antea in malitia mea, usus sum indebita misericordia tua; corona ex debito munera tua. Satis hoc sit. Veniamus ad Petrum; et illi non facultatem dignam, sed solemnem devotionem reddamus: a novissimo ad primum; quia et nos a novissimis conamur ad prima.

Notes

  1. 11. Matth. I, 21
  2. 12. Act. IX, 4
  3. 13. I Tim. I, 15, 16