Locus Joannis de certo quodam Judaeorum peccato. Hoc ut manifestius videatis, illud attendite quod ait idem ipse de Judaeis: Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent 8Joan. XV, 22 . Neque enim ita dictum est, ut sine ullo peccato omnino vellet intelligi futuros fuisse Judaeos, si non venisset et locutus eis fuisset. Plenos quippe invenit, oneratosque peccatis. Propter quod dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis 9Matth. XI, 28 . Unde, nisi sarcinis peccatorum et transgressionibus Legis? Quoniam Lex subintravit, ut abundaret delictum 10Rom. V, 20 . Cum ergo ipse etiam alibi dicat, Non veni vocare justos, sed peccatores 11Matth. IX, 13 ; quomodo, si non venisset, peccatum non haberent, nisi quia sententia ista nec universaliter nec particulariter, sed indefinite pronuntiata non omne peccatum cogit intelligi? Sed plane nisi aliquod peccatum intellexerimus, quod non haberent, nisi Christus venisset et locutus eis fuisset, falsam, quod absit, sententiam esse diceremus. Non ergo ait, Si non venissem et locutus fuissem eis, nullum peccatum haberent: ne Veritas mentiretur. Nec rursus definite dixit, Si non venissem et locutus fuissem eis, quoddam peccatum non haberent: ne pium studium parum exerceretur. In omni quippe copia Scripturarum sanctarum pascimur apertis, exercemur obscuris: illic fames pellitur, hic fastidium. Quia ergo non est dictum, Peccatum nullum haberent; non perturbemur, cum peccatores Judaeos, etiamsi Dominus non venisset, agnoscimus. Sed tamen quia dictum est, Si non venissem, peccatum non haberent; inde necesse est, etiamsi non omne, aliquod tamen eos ex adventu Domini, quod non habebant, contraxisse peccatum. Illud ipsum profecto est, quod in praesentem sibique loquentem non crediderunt, eumque inimicum deputantes, quoniam vera dicebat, insuper occiderunt. Hoc peccatum tam magnum et horrendum, si non venisset et locutus eis fuisset, utique non haberent. Sicut ergo ibi cum audimus, Peccatum non haberent; non omne, sed aliquod peccatum intelligimus: ita in hodierna lectione cum audimus, Spiritus blasphemia non remittetur; non omnem blasphemiam, sed quamdam; et cum audimus, Qui dicit verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei; non omne verbum, sed quoddam intelligere debemus.