TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Terram judicare quid.--Erudimini, omnes qui judicatis terram. Terram judicare, est corpus domare. Audiamus Apostolum judicantem terram: Non sic pugno, inquit, tanquam aerem caedens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar 1I Cor. IX, 26 et 27 . Audi ergo, terra, judicantem terram; et judica terram, ne sis terra. Si enim terram judicaveris, coelum eris, et in te factam gloriam Domini enarrabis. Coeli enim enarrant gloriam Dei 2Psal. XVIII, 2. Si autem terram non judicaveris, terra eris. Si autem terra fueris, ad eum pertinebis cui dictum est, Terram manducabis 3Gen. III, 14 . Audiant ergo judices terrae: corpus castigent, libidines frenent, ament sapientiam, vincant concupiscentiam: et ut hoc faciant, erudiantur.

Notes

  1. 1. I Cor. IX, 26 et 27
  2. 2. Psal. XVIII, 2
  3. 3. Gen. III, 14