TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Angelus teneri nolens quid significet. Quid est autem (quantum Dominus suggerit, dicimus, sine praejudicio melioris intellectus): quid est, Ecce mane jam venit, dimitte me? Hoc est quod Dominus dicit post passionem mulieri, quae volebat illi tenere pedes: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem 19Joan. XX, 17 . Quid est hoc? Nam et cum legeretur ipsa lectio, tractavi inde aliquando, quomodo diceretur, Noli me tangere; nondum ascendi ad Patrem. Quare? Nemo illum tetigit corporaliter, nisi cum ascendit ad Patrem? Adhuc hic erat, palpavit cicatrices discipulus qui non credebat. Quomodo ergo nolebat se tangi, nisi quia hoc figurate dictum est? Illa mulier Ecclesia erat: et hoc est, Noli me tangere, noli me carnaliter tangere; sed qualis sum, aequalis Patri. Noli me tangere: quia non me, sed carnem meam tangis. Dicit enim in evectione profectus sui Paulus, Et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus; et, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova; omnia autem ex Deo 20II Cor. V, 16-18 . Quid est, Et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus? Quia quando eum carnaliter noveramus, non putabamus nisi quia homo erat tantum: at vero postquam gratia ejus illuxit nobis, intelleximus Verbum aequale Patri. Tenebat ergo, et luctabatur, quasi eum carnali habitu Jacob amplecti volens. Ille autem dicebat, Dimitte me; carnaliter: quia ecce jam mane est, ut spiritualiter illumineris: id est, Noli me putare hominem. Dimitte, quia jam mane est. Mane in luce veritatis intelleximus, et sapientiae, per quam facta sunt omnia. Ipsa perfrueris, cum nox ista transierit, hoc est, iniquitas hujus saeculi. Tunc enim fiet mane, cum venerit Dominus, ut ita a nobis videatur, quemadmodum ab Angelis videtur. Quia nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faeiem 21I Cor. XIII, 12. Teneamus ergo hoc, fratres, quod dictum est, Dimitte me, quia jam mane est. Sed ille quid dixit, Non te dimittam, nisi me benedixeris? Quia per carnem nos prius benedicit Dominus. Norunt fideles quid accipiunt; quia per carnem benedicuntur; et sciunt quia non essent benedicti, nisi caro illa crucifixa daretur pro saeculi vita. Quomodo autem benedicitur? Quia praevaluit Deo, quia tenuit fortiter, et perseveravit, et de manibus non dimisit, quod amisit Adam. Teneamus ergo fideles quod accepimus, ut benedici mereamur.

Notes

  1. 19. Joan. XX, 17
  2. 20. II Cor. V, 16-18
  3. 21. I Cor. XIII, 12