TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ficti catholici, haeretici et schismatici Spiritum sanctum non habent. Sed nec ille dicendus est esse in Ecclesia, et ad istam societatem Spiritus pertinere, qui ovibus Christi corporali tantum commixtione ficto corde miscetur. Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum 77Sap. I, 5 . Quapropter quicumque in schismaticis vel haereticis congregationibus, vel potius segregationibus baptizantur, quamvis non sint renati Spiritu, tanquam Ismaeli similes, qui secundum carnem natus est Abrahae, non sicut Isaac, qui secundum spiritum, quia per repromissionem 78Galat. IV, 28, 29; tamen cum ad Catholicam veniunt, et societati Spiritus aggregantur, quem foris procul dubio non habebant, non eis repetitur lavacrum carnis. Non enim defuit etiam foris positis ista forma pietatis: sed accedit eis, quae nisi intus non potest dari, unitas Spiritus in vinculo pacis. Tales quippe erant, antequam catholici essent, de qualibus dicit Apostolus: Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes 79II Tim. III, 5 . Potest enim esse visibilis forma palmitis etiam praeter vitem; sed invisibilis vita radicis haberi non potest, nisi in vite. Proinde corporalia Sacramenta, quae portant et celebrant etiam segregati ab unitate corporis Christi, formam possunt exhibere pietatis; virtus vero pietatis invisibilis et spiritualis ita in eis non potest esse, quemadmodum sensus non sequitur hominis membrum, quando amputatur a corpore.

Notes

  1. 77. Sap. I, 5
  2. 78. Galat. IV, 28, 29
  3. 79. II Tim. III, 5