TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fides Christianorum discernenda a fide daemonum. Fidei comites spes et charitas. Discernenda est fides nostra a fide daemonum. Fides enim nostra mundat cor: fides autem illorum reos facit. Male quippe operantur, et ideo Domino dicunt: Quid nobis et tibi est? Cum audis hoc daemones dicere, putas eos non agnoscere? Scimus, inquiunt, qui sis. Tu es Filius Dei 11Luc. IV, 34 . Dicit hoc Petrus, et laudatur 12Matth. XVI, 16, 17: dicit hoc daemon, et damnatur. Unde hoc, nisi quia vox par, et cor impar? Discernamus ergo fidem nostram, nec credere sufficiat. Non est talis fides quae mundat cor. Fide, inquit, mundans corda eorum. Sed qua fide, quali fide, nisi quam definit Paulus apostolus, ubi ait: Fides quae per dilectionem operatur 13Galat. V, 6 ? Ista fides discernit a fide daemonum, discernit ab hominum flagitiosis ac perditis moribus. Fides, inquit. Quae fides? Quae per dilectionem operatur, sperat quod Deus pollicetur. Nihil ista definitione perpensius, nihil perfectius. Ergo tria sunt illa. Necesse est ut in quo est fides, quae per dilectionem operatur, speret quod Deus pollicetur. Comes est ergo fidei spes. Necessaria quippe spes est, quamdiu non videmus quod credimus; ne forte non videndo et desperando deficiamus. Contristat nos, quia non videmus: sed consolatur nos, quia visuros nos speramus. Adest ergo spes, et est comes fidei. Deinde et charitas, qua desideramus, qua pertingere conamur, qua inardescimus, qua esurimus et sitimus. Adhibetur ergo et haec: et erit fides, spes et charitas. Quomodo enim non erit ibi charitas, cum nihil sit aliud charitas quam dilectio? Ipsa autem fides definita est, quae per dilectionem operatur. Tolle fidem, perit quod credis; tolle charitatem, perit quod agis. Fidei enim pertinet ut credas; charitati, ut agas. Si enim credis, et non amas, non te moves ad bonum opus: et si moves, ut servus moves, non ut filius: timendo poenam, non amando justitiam. Illa ergo, inquam, fides mundat cor, quae per dilectionem operatur.

Notes

  1. 11. Luc. IV, 34
  2. 12. Matth. XVI, 16, 17
  3. 13. Galat. V, 6