TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Prophetia de Christo pastore, docens ipsum esse unum cum Deo.--Et excitabo super eas pastorem unum. Nonne ipse in superiori lectione dixerat, Ego pascam? Modo excitat pastorem unum ille qui pascit. An forte intra tam parvum intervallum lectionis taedio affectus est pascendo, et excitavit pastorem, cui commendaret curam ovium, ut esset ipse securus? Audiamus quem pastorem dicit; et ibi intelligimus, quare et ipse pastor etiam excitato isto pastore ipse pascat, et solus pascat. Excitabo super eas pastorem unum, et pascet eas servus meus David; ipse pascet eas. Prophetiam esse de Christo veniente ad homines ex semine David, cito intelligitis, fratres, si tempora cognoscatis. Iste propheta Ezechiel tempore captivitatis fuit, quae facta est ex transmigratione populi in Babyloniam. A tempore David usque ad tempus hujus transmigrationis, generationes sunt quatuordecim. Ecce quanto post dicit, Et David pascet eas. Si hoc diceretur tempore Noe, aut tempore Abraham, aut tempore Moysi, aut tempore saltem ipsius Saülis, cui successit in regno David; recte intelligeremus de ipso David filio Jesse dictum esse hoc, quod ipse futurus esset pastor gregis Dei, cui regnanti populus ille commissus est: nunc vero jam regnaverat David, jam de vita ista exierat, jam patribus appositus erat, jam pro merito suo quiescebat: quid est quod dicit, Excitabo David, et faciam eis eum pastorem unum, nisi quia David ille est, qui venit ex semine David? Quomodo ergo erigit nobis pastorem Deus? Quem pastorem unum? Et pascet eas servus meus David. Jamdudum ipse pascebat nos; Deus pascebat nos: modo pascit nos servus ejus David. Quare tanquam alter? Nam utique cum ille pascebat, Deus pascebat: et cum Deus pascebat, Pater et Filius et Spiritus sanctus pascebat. Modo excitatur, et fit tanquam alter pastor; sed non alter. Non alter secundum formam Dei; quia in forma Dei ipse et Pater unus Deus: in forma autem servi tanquam alter excitatur, ut pascat; quia major est Pater. Audi unum pascentem, et Christum pascentem: Ego et Pater unum sumus 35Joan. X, 30 . Audi excitari Christum pascentem: Pater major me est 36Id. XIV, 28 . Unus ergo pascit; quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Excitatur autem, ut pascat; quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Hoc et hic ipsa verba testantur: Pascet eas servus meus David. Servus, in forma servi. Servus, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Excitetur ergo, ut pascat. Propter quod, inquit, Deus exaltavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen. Jam excitato servo suo David, jam excitata forma servi, quam posuit ad dexteram suam, donavit ei nomen quod est super omne nomen. Vide quemadmodum pascat, quam late pascat: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum 37Philipp. II, 6-10 . Ad quam angustam partem latum possessorem vanitas haeretica impingis? An tantum fidis superbis humeris et cornibus tuis, ut non congreges ad pastorem, sed et ipsum pastorem a grege coneris excludere? Pascet eas servus meus David. Audite oves pascentem vos David: audite vocem David pastoris vestri, non vocem latronum, non ululatus luporum. Pascet eas servus meus David. Ipse pascet eas. O commendanda res! Ipse pascet eas. Nemo se dicat pascere praeter ipsum: Ipse pascet eas. Qui vult pascere, in illo pascat: quia ipse pascet eas. Deus paulo ante dicebat, Ego pascam: modo dicit, ipse pascet eas. Respondeat Filius, et dicat nobis: Utrumque vere dictum est; Ego et Pater unum sumus. Qui dicit, Ego pascam; non mentitur dicendo; Ipse pascet: et cum dicit, Ipse pascet; non mentitur dicendo, Ego pascam. Non credis, inquit, quia ego in Patre, et Pater in me est? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem 38Joan. XIV, 10, 9 . Recte dicitur, Ego pascam: recte dicitur, Ipse pascet. Distinctio est, non separatio, Ipse pascet eas. Nolite, oves, expavescere; non relinquet vos qui dixit, Ipse pascet eas. Deus pascit, Pater et Filius et Spiritus sanctus: ipse Deus pascit. Sed distinguenda erat forma servi: non separanda et alienanda et in aliam personam constituenda. Accepit in se Creator creaturam, non mutatus est Creator in creaturam: assumpsit quod non erat, non amisit quod erat.

Notes

  1. 35. Joan. X, 30
  2. 36. Id. XIV, 28
  3. 37. Philipp. II, 6-10
  4. 38. Joan. XIV, 10, 9