Solemnitates martyrum ad exhortationem fidelium. S. Fructuosi responsum. Beati sancti, in quorum memoriis celebramus diem passionis illorum: illi acceperunt pro temporali salute aeternam coronam, sine fine immortalitatem; nobis dimiserunt in istis solemnitatibus exhortationem. Quando audimus quomodo passi sunt martyres, gaudemus et glorificamus in illis Deum: nec dolemus quia mortui sunt. Etenim si mortui pro Christo non essent, numquid usque hodie viverent? Quare non faceret confessio, quod factura fuerat aegritudo? Audistis persequentium interrogationes, audistis confitentium responsiones, cum sanctorum passio legeretur. Inter caetera, quale erat illud beati Fructuosi episcopi? Cum ei diceret quidam, et peteret ut eum in mente haberet, et oraret pro illo, respondit: Me orare necesse est pro Ecclesia catholica, ab oriente usque ad occidentem diffusa. Quis enim orat pro singulis? Sed neminem singulorum praeterit, qui orat pro universis. Ab eo nullum membrum praetermittitur, cujus oratio pro toto corpore funditur. Quid ergo vobis videtur admonuisse istum, a quo rogabatur ut oraret pro eo? quid putatis? Sine dubio intelligitis. Commemoramini a nobis. Rogabat ille ut oraret pro illo. Et ego, inquit, oro pro Ecclesia catholica, ab oriente usque ad occidentem diffusa. Tu si vis ut pro te orem, noli recedere ab illa, pro qua oro.