TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Amandus Deus super parentes. Hoc amore accensis, vel potius ut accendantur hoc dicit: Qui amat patrem aut matrem super me, non est me dignus: et qui non tulerit crucem suam et secutus fuerit me, non est me dignus 2Matth. X, 37 et 38 . Amorem parentum, uxoris, filiorum, non abstulit, sed ordinavit: non dixit, Qui amat; sed, qui amat super me. Hoc est quod Ecclesia loquitur in Canticis canticorum: Ordinavit in me charitatem 3Cant. II, 4 . Ama patrem, sed noli super Dominum: ama genitorem, sed noli super Creatorem. Pater genuit, sed non ipse formavit: nam quis, aut qualis sibi nasciturus esset, cum seminaret, ignoravit. Pater nutrivit, sed non de suo pater panem esurienti instituit. Postremo quidquid tibi pater reservat in terra, decedit ut succedas, vitae tuae locum faciet morte sua. Pater autem Deus quod tibi servat, secum servat; ut haereditatem cum ipso possideas patre, nec eum decessorem quasi successor exspectes, sed inhaereas semper mansuro, semper in illo mansurus. Ama ergo patrem, sed noli super Deum tuum. Ama matrem tuam, sed noli super Ecclesiam, quae te genuit ad vitam aeternam. Denique ex ipsorum parentum amore perpende quantum diligere debeas Deum et Ecclesiam. Si enim tantum diligendi sunt qui genuerunt moriturum, quanta charitate diligendi sunt qui genuerunt ad aeternitatem venturum, in aeternitatem mansurum? Ama uxorem, ama filios secundum Deum, ut consulas eis ad Deum colendum tecum: cui junctus cum fueris, separationem nullam timebis. Ideo non debes illos plus Deo diligere, quos omnino male diligis, si neglexeris tecum ad Deum ducere. Veniet fortasse hora martyrii. Tu vis confiteri Christum. Confessus excipies fortasse temporis poenam, excipies temporalem mortem. Pater, aut uxor, aut filius blandiuntur ne moriaris, et blandiendo efficiunt ut moriaris. Si non efficiant, illic tibi veniet in mentem, Qui amat patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios super me, non est me dignus.

Notes

  1. 2. Matth. X, 37 et 38
  2. 3. Cant. II, 4