Succincta fortiter lumbos suos, firmavit brachia sua. Vere fortis. Vide si non est ancilla. Quam devote servit, quam apparate! ne fluitantes sinus carnalium concupiscentiarum impediant operantem; succingit lumbos, ut nihil superfluum calcet, dum in opere festinat. Ibi enim castitas mulieris hujus, zona praecepti constricta, et ad omne opus bonum semper parata. Succincta fortiter lumbos suos, firmavit brachia sua, non defectura. Unde hoc? Gustavit quia bonum est operari. Ubi est palatum, quod gustatur hoc? Fugiunt homines laborem, quasi amarum: timendo gustare, nesciunt quid amare. Bonum opus facit conscientia bona. Et quid dulcius, fratres, bona conscientia? Quae si non est, pungit; amara sunt omnia. Gusta ergo, gusta, et videbis quomodo sapiat, quam te delectabit, quam postea non desines, nisi totum consumas. Gustavit quia bonum est operari.