TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tres vitae, conjugalis, vidualis, et virginalis, Christo attestantur. Dico quod vos delectet, charissimi. Tres vitae sunt in Ecclesia membrorum Christi: conjugalis, vidualis, virginalis. Quia ipsae vitae, ipsae pudicitiae futurae erant in sanctis membris Christi; omnes istae vitae tres attestatae sunt Christum. Prima, conjugalis: quando Maria virgo concepit, Elisabeth uxor Zachariae et ipsa conceperat; hujus Judicis praeconem ferebat in utero. Venit ad eam sancta Maria, tanquam ad cognatam suam salutandam. Exsultavit infans in utero Elisabeth. Ille exsultavit, illa prophetavit. Habes attestantem pudicitiam conjugalem. Ubi vidualis? In Anna. Audistis modo cum Evangelium legeretur, quod esset sancta prophetissa vidua octoginta et quatuor annorum, quae septem annis vixerat cum viro suo; frequentans templum Domini, serviens in orationibus nocte et die. Et ipsa vidua agnovit Christum. Vidit parvum, agnovit magnum. Et ipsa attestata est. Habes et in ista vitam vidualem. In Maria, virginalem 4Luc. I et II. Eligat sibi quisque de istis tribus quam voluerit. Qui praeter istas esse voluerit, in membris Christi esse non disponit. Non dicant conjugatae: Nos ad Christum non pertinemus. Habuerunt maritos sanctae feminae. Non se extollant virgines. Quanto magnae sunt, humilient se in omnibus 5Eccli. III, 20. Omnia exempla salutis proposita sunt ante oculos nostros. Nemo exorbitet. Nemo praeter uxorem: melius sine uxore. Si pudicitiam conjugalem quaeris; habes Susannam: si vidualem; habes Annam: si virginalem; habes Mariam.

Notes

  1. 4. Luc. I et II
  2. 5. Eccli. III, 20