Divitiae interiores sectandae. Audisti quid fugias, habes et quod secteris. Non enim inaniter fugis, aut sic relinquis ut non apprehendas. Sectare ergo justitiam, fidem, pietatem, charitatem. Haec te divitem faciant. Hae divitiae intus sint: fur ad eas non accedit, nisi mala voluntas ei dederit locum. Muni arcam interiorem, hoc est, conscientiam. Has divitias non tibi latro, non quilibet potentissimus inimicus, non irruens hostis aut barbarus, non denique naufragium poterit auferre, unde si nudus exeas, plenus exis. Neque enim vere inanis erat, quamvis forinsecus nihil habere videretur, qui dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 4Job I, 21 . Laudabilis ista plenitudo, ingentes divitiae; inanis auro, plenus Deo; inanis omni transitoria facultate, plenus sui Domini voluntate. Quid quaeritis aurum tantis laboribus, et peregrinationibus? Amate has divitias, et modo implemini: fons earum non latet, si cor patet: aperit cor clavis fidei, et aperit et mundat ubi ponas. Noli tibi angustus videri: divitiae tuae, Deus tuus; quando intravit, ipse dilatavit.