TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Convivium dominicum duplex: aliud hic, fidelium; aliud in coelis, beatorum. Nuptias filii regis ejusque convivium norunt omnes fideles, et apparatus mensae dominicae omnium est voluntati propositus. Interest autem quomodo quis accedat, cum accedere non vetatur. Scripturae quippe sanctae docent nos dominica duo esse convivia; unum quo veniunt boni et mali, alterum quo non accedunt mali. Ergo convivium Domini, unde modo cum Evangelium legeretur audivimus, habet utique bonos et malos. Omnes qui ab hoc convivio excusaverunt, mali sunt: sed non omnes qui intraverunt, boni sunt. Alloquor ergo vos, qui in hoc convivio boni discumbitis, quicumque attenditis quod dictum est, Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit 1I Cor. XI, 29 . Omnes qui tales estis, alloquor vos, ut foris non quaeratis bonos, intus toleretis malos.

Notes

  1. 1. I Cor. XI, 29