TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Patientia Dei erga nos. De hac securi Joannes loquitur, dicens: Jam securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur 4Matth. III, 10 . De hac securi comminatur paterfamilias in Evangelio, dicens: Ecce triennium est quod venio ad hanc arborem, et fructum in ea non invenio. Nunc debeo locum evacuare : proinde amputetur. Et intercedit colonus, dicens: Domine, dimitte illam et hoc anno; circumfodiam illam, et adhibebo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin minus, venies et amputabis eam 5Luc. XIII, 7, 9 . Tanquam per triennium Dominus visitavit genus humanum, hoc est, tribus quibusdam temporibus. Primum tempus, ante Legem; secundum, in Lege; tertium modo est, quod tempus est gratiae. Nam si non visitavit genus humanum ante Legem, unde Abel? unde Enoch? unde Noe? unde Abraham? unde Isaac? unde Jacob? quorum se Dominum dici voluit; et cujus omnes gentes erant, quasi trium hominum Deus esset: Ego sum, inquit, Deus Abraham, et Isaac, et Jacob 6Exod. III, 14 . In Lege autem si non visitaret, ipsam Legem non daret. Post Legem venit et ipse paterfamilias: passus est, mortuus est, resurrexit, Spiritum sanctum dedit, Evangelium per totum orbem praedicari fecit, et adhuc quaedam arbor infructuosa permansit. Est quaedam adhuc pars generis humani, quae adhuc se non corrigit. Intercedit colonus; pro plebe orat Apostolus: Flecto, inquit, genua mea pro vobis ad Patrem, ut in charitate radicati et fundati, valeatis apprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 7Ephes. III, 14-19 . Flectendo genua, pro nobis intercedit apud patremfamilias, ne eradicemur. Ergo quia necesse est ut veniat, agamus ut fructuosos nos inveniat. Circumfossio arboris, est humilitas poenitentis. Omnis enim fossa humilis. Cophinus stercoris, sordes poenitentiae. Quid enim stercore sordidius? et tamen, si bene utaris, quid fructuosius?

Notes

  1. 4. Matth. III, 10
  2. 5. Luc. XIII, 7, 9
  3. 6. Exod. III, 14
  4. 7. Ephes. III, 14-19