TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fides in corde, quasi Christus in navi dormiens, excitanda. Hoc fit, si credamus, si fidem excitemus. Nam vane conturbamur. Quare vane conturbamur? Quia dormiente Christo in navi, pene naufragaverunt discipuli. Dormiebat Jesus, et turbabantur discipuli. Venti saeviebant, fluctus excitabantur, navis mergebatur 10Matth. VIII, 23-27. Quare? Quia Jesus dormiebat. Sic et tu, quando tempestates tentationum saeviunt in isto saeculo, turbatur cor tuum, tanquam navis tua. Quare, nisi quia dormit fides tua? Sic enim Paulus apostolus dicit, quia habitat Christus per fidem in cordibus nostris 11Ephes. III, 17. Excita ergo Christum in corde tuo, vigilet fides tua, tranquilletur conscientia tua, et liberatur navis tua. Senti, quoniam qui promisit verax est. Nondum ostendit; quia nondum est tempus ut ostendat. Multa jam tamen ostendit: Christum suum promisit, et dedit: resurrectionem ejus promisit, et dedit: Evangelium suum promisit, et dedit: Ecclesiam suam toto orbe diffundendam promisit, et dedit: tribulationes ipsas et aggeres calamitatum in rebus humanis praedixit, et ostendit. Quanta sunt quae restant? Implentur quae promissa sunt, implentur quae praedicta sunt: et titubas ne non veniat quod restat? Tunc timere deberes, si quod praedictum est non videres. Bella sunt, fames sunt, contritiones sunt. Regnum super regnum est, terrae motus sunt, calamitatum sunt exaggerationes, abundantia scandalorum, frigus charitatis, copia iniquitatis. Haec omnia lege, praedicta sunt. Lege, vide, quia omnia quae vides praedicta sunt: et crede te visurum esse quod nondum venit, numerans quanta venerunt. Tu autem videndo Deum ostendere quae praedixit, non credis daturum esse quod promisit? Ibi credere debes, ubi turbari coepisti.

Notes

  1. 10. Matth. VIII, 23-27
  2. 11. Ephes. III, 17